—Molliter offa quiescent
Sint modo carminibus non onerata malis.
Jam primum terram validis circumspice claustris
Suspensam totam, decus admirabile mundi
Terrasque trađtusque maris, camposque liquentes
Aeris & vasti laqueata palatia cœli———
Omnibus umbra prior.
He who can push into a midnight fray
His brave companion, and then run away,
Leaving him to be murder'd in the street,
Then put it off with some buffoon conceit:
Him, thus dishonour'd, for a wit you own,
And court him as top fidler of the town.
Thou canst hurt no man's fame with thy ill word;
Thy pen is full as harmless as thy sword.
Poema CI. V . Joannis Passeratii,
Regii in Academia Parisiensi Professoris,
Ad ornatissimum virum Erricum Memmium.
Janus adest, festæ poscunt sua dona Kalendæ,
Munus abest festis quod possim offerre Kalendis.
Siccine Castalius nobis exaruit humor?
Usque adeò ingenii nostri est exhausta facultas,
Immunem ut videat redeuntis janitor anni?
Quod nusquam est, potius nova per vestigia quæram.
Ecce autem partes dum sese versat in omnes
Invenit mea Musa nihil, ne despice munus.
Nam nihil est gemmis, nieil est pretiosius auro.
Huc animum, huc igitur vultus adverte benignos;
Res nova narratur quæ nulli audita priorum,
Ausoniæ Graii dixerunt cætera vates,
Ausoniæ indictum nihil est Græcæque Camœnæ.
E cœlo quacunque Ceres sua prospicit arva,
Aut genitor liquidis orbem complectitur ulnis
Oceanus, nihil interitus & originis expers.
Immortale nihil, nihil omni parte beatum.
Quòd si hinc majestas et vis divina probatur,
Num quid honore deûm, num quid dignabimur aris?
Conspectu lucis nihil est jucundius almæ,
Vere nihil, nihil irriguo formosius horto,
Floridius pratis, Zephyri clementius aura;
In bello sanctum nihil est, Martisque tumultu:
Justum in pace nihil, nihil est in fœdere tutum.
Felix cui nihil est, (fuerant hæc vota Tibullo)
Non timet insidias; fures, incendia temnit:
Sollicitas sequitur nullo sub judice lites.
Ille ipse invictis qui subjicit omnia fatis
Zenonis sapiens, nihil admiratur & optat.
Socraticique gregis fuit ista scientia quondam,
Scire nihil, studio cui nunc imcumbitur uni.
Nec quicquam in ludo mavult didicisse juventus,
Ad magnas quia ducit opes, & culmen honorum.
Nosce nihil, nosces fertur quod Pythagoreæ
Grano hœrere fabæ, cui vox adjuncta negantis.
Multi Mercurio freti duce viscera terræ
Pura liquefaciunt simul, & patrimonia miscent,
Arcano instantes operi, & carbonibus atris,
Qui tandem exhausti damnis, fractique labore,
Inveniunt atque inventum nihil usque requirunt,
Hoc dimetiri non ulla decempeda possit:
Nec numeret Libycæ numerum qui callet arenæ:
Et Phœbo ignotum nihil est, nihil altius astris,
Túque, tibi licet eximium sit mentis acumen,
Omnem in naturam penetrans, et in abdita rerum,
Pace tua, Memmi, nihil ignorare vidêris.
Sole tamen nihil est, & puro clarius igne.
Tange nihil, dicesque nihil sine corpore tangi.
Cerne nihil, cerni dices nihil absque colore.
Surdum audit loquitúrque nihil sine voce, volatque
Absque ope pennarum, & graditur sine cruribus ullis.
Absque loco motuque nihil per inane vagatur.
Humano generi utilius nihil arte medendi.
Ne rhombos igitur, neu Thessala murmura tentet
Idalia vacuum trajectus arundine pectus,
Neu legat Idæo Dictæum in vetrice gramen.
Vulneribus sævi Nihil auxiliatur amoris.
Vexerit & quemvis trans mœstas portitor undas,
Ad superos imo Nihil hunc revocabit ab orco.
Inferni Nihil inflectit præcordia regis,
Parcarûmque colos, & inexorabile pensum.
Obruta Phlegræis campis Titania pubes
Fulmineo sensit Nihl esse potentius ictu:
Porrigitur magni Nihil extra mœnia mundi:
Diique Nihil metuunt. Quid longo carmine plura
Commemorem? virtute Nihil præstantius ipsa,
Splendidius Nihil est; Nihil est Jove denique majus.
Sed tempus finem argutis imponere nugis;
Ne tibi si multa laudem mea carmina charta,
De Nihilo Nihili pariant fastidia versus.