CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAndrew Marvell

Andrew Marvell · Barroco

To a Gentleman

inglés

QUis posthac chartæ committat sensa loquaci,
Si sua crediderit Fata subesse stylo?
Conscia si prodat Seribentis Litera sortem,
Quicquid & in vita plus latuisse velit?
Flexibus in calami tamen omnia sponte leguntur:
Quod non significant Verba, Figura notat.
Bellerophonteas signat sibi quisque Tabellas;
Ignaramque Manum Spiritus intus agit.
Nil præter solitum sapiebat Epistola nostra,
Exemplumque meæ Simplicitatis erat.
Fabula jucundos qualis delectat Amicos;
Urbe, lepore, novis, carmine tota scatens.
Hic tamen interpres quo non securior alter,
(Non res, non voces, non ego notus ei)
Rimatur fibras notularum cautus Aruspex,
Scripturæque inhians consulit extameæ.
Inde statim vitæ casus, animique recessus
Explicat; (haud Genio plura liquere putem.)
Distribuit totum nostris eventibus orbem,
Et quo me rapiat cardine Sphæra docet.
Quæ Sol oppositus, quæ Mars adversa minetur,
Jupiter aut ubi me, Luna, Venusque juvent.
Ut trucis intentet mihi vulnera Cauda Draconis;
Vipereo levet ut vulnera more Caput.
Hinc mihi præteriti rationes atque futuri
Elicit; Astrologus certior Astronomo.
Ut conjecturas nequeam discernere vero,
Historiæ superet sed Genitura fidem.
Usque adeo cæli respondet pagina nostræ,
Astrorum & nexus syllaba scripta refert.
Scilicet & toti subsunt Oracula mundo,
Dummodo tot foliis una Sibylla foret.
Partum, Fortunæ mater Natura, propinquum
Mille modis monstrat mille per indicia:
Ingentemque Uterum qua mole Puerpera solvat;
Vivit at in præsens maxima pars hominum.
Ast Tu sorte tuâ gaude Celeberrime Vatum;
Scribe, sed haud superest qui tua fata legat.
Nostra tamen si fas præsagia jungere vestris,
Quo magis inspexti sydera spernis humum.
Et, nisi stellarum fueris divina propago,
Naupliada credam te Palamede satum.
Qui dedit ex avium scriptoria signa volatu,
Sydereaque idem nobilis arte fuit.
Hinc utriusque tibi cognata scientia crevit,
Nec minus augurium Litera quam dat Avis.

Sigue explorando

Por su autor
Andrew Marvell · 3 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← The Definition of LoveTo His Coy Mistress →

Expediente

Autor
Andrew Marvell (1621–1678) · Wikidata Q365935
Título
To a Gentleman
Lengua
inglés
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-en-to-a-gentleman--andrew-marvell-af264f
Cita recomendada
Andrew Marvell, «To a Gentleman», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-en-to-a-gentleman--andrew-marvell-af264f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.